Ephesians 2

etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis haec data sunt, magis amicis dabuntur, quae apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiae et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem haereditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum aeris, in quo dominatur. Caliginosus aer infernus est daemonum. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari? etc. Quasi: Cum haec praedicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judaeis fiat. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii irae. . Vel nos Judaeos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatae. Et utrosque conresuscitavit. etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus. etc. In futuro enim saeculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et haec sunt abundantes divitiae, ut tantum detur quantum mens investigare non potest. etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita praecedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea. Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non praesumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: Luc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset. etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judaeos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judaeorum perpessas, ut modo aequales Judaeis, magis sint obnoxii gratiae Dei. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: ibi: et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: etc.; eodem tamen manente sensu. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus. . Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria. etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quae inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris. . etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus. . Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Id est extranei a Deo. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Non carnalis Israel. Id est familiares. Quibus arcana revelat. etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetae (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: etenim in Christo totum innititur aedificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica. Nemo tam perfectus qui non possit crescere. .
Copyright information for VulgGlossa